- ORTHOPALE
- ORTHOPALEGraeceὀρθοπάλη, aliter duabus vocibus ὀρθία πάλη, lucta est, quod inter stantes et rectos ageretur, hinc dicta. In hac vicisse erat adversarium solo deiecisse, quod καταβάλλειν communiter, proprie ρῆξαι dixêre; ut contra victi ignominiâ, cecidisse. Unde responsum Laconis, de antagonista, a quo Olympiae victus erat, οὐ μένουν κρείττων, ἀλλὰ καββαληκώτερος. Itaque supplantare et subvertere omni arte alter alterum quaerebant: Hinc ἐκ σκελέων ἑδροςτρόφοι, Theocrito dicti in Η῾ρακλίσκῳ Secus omnia in pancratio, in quo et succubuisse erat artis. Etenim deiectus et solo prostratus pancratiastes, pugnabat tamen, et quâ mordendo, qua depilando, qua sauces stringendo, saepe victorem antagonistam adigebat, victum so fateri: Unde luctatori cavendos ὑπτιασμοὺς, ipsi ab arte affectabant; nec, ut in orthopale, qui cadebat, victus erat, sed qui prior omnium desponderat. In lucta porro non nisi ter deiectus ab adversario victus habebatur, qui tum digitum solebat ἀνατείναςθαι, tollere. Seneca de Beneficiis, l. 5. c. 3. Cursor metam prior contingit, velocitate alium non animô, antecessit, luctator ter deiectus perdidit palmam, non tradidit. Atque hoc τριάξαι, item ἀποτριάξαι dicebatur, Planude teste. Hinc de Clitomacho, invicto luctatore, Epigr.Τὸ τρίτον οὐκ ἐκόνισσεν ἐπωτίδας, ἀλλὰ παλαίσαςΑ᾿πτὼς τοὺς τρισσοὺς ἰςθμόθιν εἷλε πόνους.Tertio non pulvere humeros inquinavit, sed luctatus,Ut non caderet etc.Et de Venere, Sophocles.Τίν᾿ οὖ παλαίουσ᾿ ἐς τρὶς ἐκβάλλει θεῶν;Quem non luctando ter deicit Deorum?metaphorâ a luctatoribus ductâ, qui ter deiciendo adversarios vincunt etc. Vide supra in voce Nexus, item Nodi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.